Arcana Coelestia (Elliott) n. 1102

Previous Number Next Number See English 

1102. 'Habitabit in tentoriis Shemi': quod significet ut interna cultus sint in externis, constare potest ab omnibus illis quae prius de Shemo dicta sunt, nempe quod 'Shemus' sit Ecclesia interna seu cultus internus, et quod externus cultus nihil aliud sit quam inanimatum quid aut spurcum, nisi internus sit qui illum vivificat et sanctificat: quod 'tentoria' non aliud significent quam sanctum amoris et cultum inde, constare potest a significatione tentoriorum, de qua prius n. 414; sollemnis formula apud antiquos fuit 'peregrinari et habitare in tentoriis,' quibus significabatur in sensu interno cultus sanctus, ex causa quia antiquissimi non solum peregrinati sunt cum tentoriis, sed etiam habitabant in tentoriis, et ibi cultum sanctum peragebant; inde quoque 'peregrinari et habitare' in sensu interno significabat vivere: [2] quod 'tentoria' significent sanctam cultum, praeter loca quae prius n. 414 allata, etiam haec sint confirmationi; apud Davidem, Deus deseruit habitaculum Shiloh, tentorium ubi habitavit in homine, Ps.lxxviii 60;

ubi 'tentorium' simile significat ac templum in quo Deus 'habitare' dicitur cum praesens apud hominem in amore; inde homo qui in cultu antiquis appellatus 'tentorium,' at postea templum: apud Esaiam, Dilata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant, liv 2;

pro illustratione in illis quae sunt veri cultus: apud Jeremiam, Devastata est tota terra; subito devastata sunt tentoria Mea, momento cortinae Meae, iv 20;

ubi quod non tentoria intelligantur, manifeste patet, sed quod cultus sanctus: apud Zachariam, Habitabit Hierosolyma adhuc sub se in Hierosolyma: salvabit Jehovah tentoria Jehudae, xii [6,] 7;

ubi 'tentoria Jehudae' pro cultu Domini ex sancto amoris. Ex his nunc constare potest quid sit 'habitare in tentoriis Shemi,' nempe ut internus cultus sit in externo. Sed quia homo 'Japhethus' seu homo externae Ecclesiae non novit ita quid interna sunt, quare paucis dicetur; quando homo apud se sentit aut percipit quod cogitet bene de Domino et quod cogitet bene de proximo, eique officia praestare velit, non propter lucrum aliquod aut propter honorem sui; et quando sentit quod misereatur ejus qui in calamitate est et magis qui in errore est quoad doctrinam fidei, tunc scire potest quod 'habitet in tentoriis Shemi,' hoc est,quod interna apud se habeat per quae Dominus operatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church