Arcana Coelestia (Elliott) n. 1153

Previous Number Next Number See English 

1153. Quod per 'filios Gomer' significentur etiam illi qui externum cultum habuerunt, sed derivatum ab illo qui fuit apud gentem Gomer, sequitur ex illis quae prius aliquoties dicta et ostensa sunt de significatione 'filiorum'; tum ex eo quod Gomer sit una gens inter illas quae cultum externum correspondentem interno habuit: septem gentes in priore versu nominantur quae in tali cultu fuerunt, hic iterum septem gentes quae 'filii Gomeri et Javanis' vocantur: quae autem differentia specifica fuit inter unam et alteram, non dici potest, quia hic solum nominantur; apud Prophetas autem ubi in specie de hoc et illo cultu Ecclesiae agitur, differentiae constare possunt: in genere omnes differentiae cultus externi, sicut etiam interni, se habent secundum adorationem Domini in cultu, et adoratio se habet secundum amorem in Dominum et amorem erga proximum; nam in amore est Dominus praesens, ita in cultu, cujus ideo differentiae apud has gentes quae nominantur, se ita habuerunt: [2] ut adhuc clarius dicatur quomodo differentiae cultus se habent et quomodo se in Ecclesia Antiqua apud varias gentes habuerunt, sciendum quod omnis verus cultus consistat in adoratione Domini; adoratio Domini in humiliatione; humiliatio in sui agnitione quod apud se nihil vivum et nihil bonum, sed quod apud se omne sit mortuum, immo cadaverosum; et in agnitione quod a Domino omne vivum et omne bonum; quo plus homo haec agnoscit, non ore sed corde, eo plus est in humiliatione, proinde eo plus in adoratione, hoc est, in vero cultu; et eo plus est in amore et charitate, et eo plus est in felicitate; in uno est alterum, ita conjuncta ut inseparabilia; inde quae et quales differentiae cultus sint, constare potest. [3]Qui hic nominantur et appellantur 'filii Gomeri et Javanis,' sunt illi qui etiam cultum externum correspondentem interno habuerunt, sed aliquanto remotiorem quam illi qui in versu praecedente nominati; ideo etiam vocantur 'filii'; generationes successive descendentes seu derivationes hic procedunt ab interiore versus exteriora; quo magis sensualis fit homo, eo magis exterior, proinde remotior fit a vero cultu Domini; nam magis participat de mundo, corpore et terra, et minus de spiritu, inde remotior; hi, quia 'filii Gomeri et Javanis' dicuntur, quia magis sensuales, in externis adhuc magis cultum posuerunt quam parentes ita dicti et patrueles, quare hic alteram classem constituunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church