Arcana Coelestia (Elliott) n. 1154

Previous Number Next Number See English 

1154. 'Ashkenaz, Riphath et Togarmah': quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus fuit, et quod per illas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Gomerem, constat apud Prophetas, ubi etiam nominantur eaedem gentes; et per eas significantur ubivis doctrinalia aut ritualia in utroque sensu, ut solitum, nunc in genuino, nunc in opposito: Ashkenaz apud Jeremiam, Tollite signum in terra, clangite buccina in gentibus, consecrate contra eam gentes, audire facite contra eam regna Ararat, Minni, et Ashkenaz, li 27;

ibi de destructione Babelis, ubi 'Ashkenaz' pro cultu ejus idololatrico, seu pro externo separato ab interno, qui Babelem destruit; in specie pro falsis doctrinalibus; ita in sensu opposito: Togarmah apud Ezechielem, Javan, Tubal et Meshech, hi negotiatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt mercatu tuo. De Bethtogarmah equos et equites, et mulos dederunt subsidiis tuis, xxvii 13, 14;

ubi de Tyro, per quam repraesentati sunt qui cognitiones rerum caelestium et spiritualium possederunt; 'Javan, Tubal et Meshech' sunt, ut prius, ritus varii repraesentativi seu correspondentes, 'Bethtogarmah' similiter; illorum ritus externi spectant caelestia, hujus autem seu Bethtogarmae spiritualia, ut constat a significatione rerum cum quibus negotiati sunt: hic in sensu genuino: apud eundem, Gomer et omnes alae ejus; Bethtogarmah latera septentrionis, et cum omnibus alis ejus, xxxviii 6;

pro perversis doctrinalibus, quae sunt quoque 'latera septentrionis': hic in sensu opposito.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church