Arcana Coelestia (Elliott) n. 1171

Previous Number Next Number See English 

1171. Quod per 'filios Raamae' similiter significentur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt; et quod 'Sheba et Dedan' sint gentes apud quas fuerunt et quod in sensu interno per easdem significentur ipsae cognitiones, patet a sequentibus locis apud Prophetas; ab his de Seba, Sheba et Raamah apud Davidem, Reges Tarshish et insularum munus adducent, et reges Shebae et Sebae honorarium adferent, et incurvabunt se Ipsi omnes reges, Ps. lxxii 10, 11;

ubi de Domino, Ipsius regno, et Ecclesia caelesti; quod hic per 'munus et honorarium' significentur cultus, quisque videre potest, sed quinam et quales cultus non sciri potest nisi sciatur quid per Tarshish et insulas, et per Shebam et Sebam intelligitur; quod per 'Tarshish et insulas' intelligantur cultus externi correspondentes interno, prius ostensum est, et quod per 'Shebam et Sebam' cultus interni, inde sequitur, nempe per 'Shebam' cultus caelestia, et per 'Sebam' cultus spiritualia: apud Esaiam, [2] Dedi expiationem tui Aegyptum, Cush et Sebam loco tui, xliii 3;

ubi 'Cush et Seba' pro spiritualibus fidei: apud eundem, Labor Aegypti, et merces Cushi et Sebaeorum, viri mensurae ad te transibunt, xlv 14;

'labor Aegypti' pro scientia, 'merces Cushi et Sebaeorum' pro cognitionibus spiritualium quae inserviunt illis qui credunt in Dominum: apud eundem, [3] Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae; omnes e Sheba venient, aurum et tus portabunt; et laudes Jehovae annuntiabunt; omnis grex Arabiae congregabuntur tibi, lx 6, 7;

ubi per 'Shebam' intelliguntur caelestia et spiritualia inde, quae sunt 'aurum et tus,' et explicantur quod sint 'laudes Jehovae,' hoc est, cultus internus; apud Ezechielem, [4] Negotiatores Shebae et Raamae, hi negotiatores tui in primario omnis aromatis, et in omni lapide pretioso, et aurum dederunt subsidiis tuis, xxvii 22, 23;

de Tyro, ubi quid per 'Shebam et Raamam' significatur, constat ex negotiatione, quae dicitur aroma, lapis pretiosus, et aurum; 'aroma' in sensu interno est charitas, 'lapis pretiosus' est fides inde, 'aurum' est amor in Dominum, quae omnia sunt caelestia per 'Shebam' significata; talium cognitiones proprie sunt 'Sheba,' quare hic appellantur 'negotiationes,' quibus imbuuntur qui fiunt homines Ecclesiae, nam absque cognitionibus nemo potest fieri homo Ecclesiae; similia repraesentata sunt per Reginam Shebae, quae venit ad Salomonem, et illi apportavit aromata, aurum, et lapidem pretiosum, 1 Reg. x 1-3; tum etiam per Sapientes ab oriente, qui venerunt ad Jesum cum natus, et procidebant et adorabant Ipsum, et aperiebant thesauros suos, et offerebant Ipsi dona, auram, tus, et myrrham, Matth. ii 1, 11;

per quae significatum bonum caeleste, spirituale, et naturale: apud Jeremiam, Quid Mihi tus e Sheba veniat, et calamus optimus e terra longinqua? holocausta vestra non ad complacentiam, vi 20;

hic etiam patet quod per 'Shebam' significentur cognitiones et adorationes, quae sunt 'tus et calamus,' sed hic quae sunt absque charitate, quae non gratae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church