Arcana Coelestia (Elliott) n. 1179

Previous Number Next Number See English 

1179. 'Propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram Jehovah': quod significet, quia tam multi persuadebantur, quod talis formula sollemnis facta, et quod porro significet quod talis religio facile animos hominum captet, constare potest ab illis quae dicta sunt, tum ab ipso sensu litterae; et praeterea, quia antiquitus nomina indebant rebus, hoc nomen indiderunt huic cultui, nempe quod {1}Nimrodus, hoc est, cultus hic, 'potens venatione,' hoc est, esset captans animos; quod 'coram Jehovah' est quia ii qui in tali cultu fuerunt, fidem separatam vocarunt Jehovam, seu virum Jehovam, ut constat ab illis quae dicta prius n. 340 de Caino, per quem similiter fides separata a charitate significatur; at differentia inter Cainum et Hamum est quod illud fuisset in Ecclesia caelesti quae perceptionem habuit, at hoc in Ecclesia spirituali quae nullam perceptionem habuit; quare illud enormius fuit quam hoc: tales vocati sunt antiquitus 'potentes,' ut apud Esaiam, (x)Consummetur omnis gloria Kedaris, et residuum, numeri, arcus potentium filiorum Kedaris imminuentur, xxi [16] 17: et apud Hosheam, Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis fructum mendacii, quia confisus est viae tuae, multitudini potentium tuorum, x 13;

et alibi. Viros et potentes se vocarunt ex fide, est enim in lingua originali {2}vox per quam exprimitur 'potens' et simul 'vir,' quae vox in Verbo praedicatur de fide, et quidem in utroque sensu. @1 Heb, (nimrod)='valiant, strong.'$ @2 Heb. (geber)=man, a strong one. Potens in this verse translates the adjective from this noun.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church