1180. Vers. 10. Et fuit principium regni ejus Babel, et Erech, et Accad, et Calneh, in terra Shinar. 'Fuit principium regni ejus' significat quod sic incohavit talis cultus: 'Babel, Erech, Accad, Calneh in terra Shinar' significant quod ibi loci fuerint tales cultus; et simul per easdem significantur ipsi cultus quorum externa apparent sancta sed interiora sunt profana.