Arcana Coelestia (Elliott) n. 119

Previous Number Next Number See English 

119. Quod 'Asshur' significet mentem rationalem seu rationale hominis, constat manifeste apud Prophetas; ut apud Ezechielem, Ecce Asshur cedrus in Libano, pulchra ramo, et nemus umbrosum, et alta altitudine, et inter densa fuit surculus ejus aquae crescere fecerunt eam, profunditas aquarum exaltavit eam, fluvius ducens circum circa plantam, xxxi 3, 4:

rationale vocatur 'cedrus in Libano'; 'surculus inter densa' significat scientifica memoriae, quae se ita habent: adhuc manifestius apud Esaiam, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshur, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et servient Aegyptii Asshuri. In die illo, erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth {1}, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23-25;

per 'Aegyptum' hic et alibi passim significatur scientia, per 'Asshurem' ratio, per 'Israelem' intelligentia. 1 I See n. 2921 for explanation. Zebaoth='of armies' or 'of hosts,' but the Heb. also implies 'military service,' and is used of 'Levitical service' or 'use.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church