Arcana Coelestia (Elliott) n. 120

Previous Number Next Number See English 

120. Sicut per Aegyptum, etiam per Euphratem, significantur scientiae seu scientifica, ut et sensualia ex quibus scientifica; quod constat a Verbo apud Prophetas, ut apud Micham, Dixit inimica, Ubi Jehovah Deus?...Dies quo aedificabit macerias tuas; dies ille, procul aberit statutum; dies ille et usque ad te veniet ab Asshure, et ad urbes Aegypti, et ad fluvium (Euphratem), vii 10-12;

ita locuti sunt de Adventu Domini, Qui regeneraturus hominem ut similis caelesti fiat: apud Jeremiam, Quid tibi ad viam Aegypti ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi ad viam Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? ii, 18;

ubi 'Aegyptus' et 'Euphrates' similiter pro scientificis, 'Asshur' pro ratiociniis inde: apud Davidem, Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, expulisti gentes, plantasti illam;...emisisti propagines ejus usque ad mare, et ad fluvium (Euphratem) ramusculos ejus, Ps. lxxx 9, 12 [A.V. 8, 11];

ubi etiam 'fluvius Euphrates' pro sensuali et scientifico. Erat enim Euphrates terminus ad Asshur quousque dominium Israelis, sicut scientificum memoriae est terminus intelligentiae et sapientiae hominis spiritualis et caelestis: idem significatur per haec quae Abrahamo dicta, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti, usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, Gen. xv 18;

bini hi termini significant similia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church