1210. Quod per 'Azzam' significentur illa quae revelata sunt de charitate, constare potest tam ex eo quod in Verbo ubi de spiritualibus, etiam de caelestibus conjunctum agatur, hoc est, quando de illis quae sunt fidei, etiam de illis quae sunt charitatis; quam quoque ex Verbo ubi Azza nominatur: praeterea quod cognitiones se extendant ad fidem usque ad charitatem, quae est ultimus earum terminus.