Arcana Coelestia (Elliott) n. 1211

Previous Number Next Number See English 

1211. 'Quod terminus Canaanitarum fuerit a Zidone veniendo ad Gerar, usque ad Azzam' significant extensionem cognitionum apud eos qui cultum externum absque interno habent, a significatione Geraris et Azzae constat; termini omnium cognitionum quae spectant cultum, sive externus sit sive internus, illuc vadunt; nam omnis cultus est ex fide et charitate; qui non inde, non est cultus sed idololatria; quia de Canaane, hoc est, de cultu externo ejusque derivationibus agitur, non sunt cultus sed cognitionum termini et extensiones quae hic intelliguntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church