Arcana Coelestia (Elliott) n. 1227

Previous Number Next Number See English 

1227. Quod 'Elam, Asshur, Arpachshad, Lud et Aram' fuerint totidem gentes, constat a Verbi historicis et propheticis ubi nominantur; et quod per illas significentur illa quae sunt sapientiae, constat ex illis quae mox supra dicta, tum a sequentibus. Apud has gentes fuit Ecclesia interna; apud alias quae 'filii Japheti' appellantur, Ecclesia externa; apud ea, quae 'filii Hami' vocantur, Ecclesia corrupta interna; et apud eas quae 'filii Canaanis' Ecclesia corrupta externa; sive dicatur cultus internus et externus, sive Ecclesia interna et externa, perinde est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church