Arcana Coelestia (Elliott) n. 1228

Previous Number Next Number See English 

1228. Quod per 'Elam' significetur fides ex charitate, constat ab Ecclesiae internae essentia; Ecclesia interna est cui charitas est principale, ex qua cogitat et agit; prima proles charitatis non est nisi fides, nam inde et non aliunde fides; quod 'Elam' sit fides ex charitate, seu ipsa fides quae constituit Ecclesiam internam, constat quoque apud Jeremiam, Factum est verbum Jehovae ad Jeremiam, de Elamo: ...Ecce Ego frangens arcum Elami, principium potentiae ejus, et adducam ad Elamum quatuor ventos ex quatuor finibus caelorum, et dispergam eos in omnes ventos hos; et non erit gens, quo non veniet de expulsis Elami: et consternabo Elamum coram hostibus suis, et coram quaerentibus animam illius, et adducam super eos malum, excandescentiam irae Meae, et mittam post eos gladium ad usque consumere Me eos; et ponam thronum Meum in Elamo, et perdam inde regem et principes, et fiet in posteritate dierum reducam captivitatem Elami, xlix 34-39;

[2]ibi per 'Elamum' agitur de fide, seu quod idem est, de Ecclesia interna perversa facta et corrupta, et mox de eadem restituta, sicut pluries in Verbo, de Jehuda, Israele et Jacobo, per quos significantur Ecclesiae; per 'Jehudam' Ecclesia caelestis, per 'Israelem' Ecclesia spiritualis, per 'Jacobum' Ecclesia externa, de quibus perversis factis similiter; quod nempe dispergerentur, et dein quod dispersi ab hostibus recolligerentur, et e captivitate reducerentur, per quae novae Ecclesiae creatio intelligitur; ita hic de 'Elamo,' seu Ecclesia interna, perversa et corrupta, quod 'dispergeretur,' et dein quod 'reduceretur'; tunc quod 'Jehovah poneret thronum suum in Elamo,' hoc est, in Ecclesia interna seu in Ecclesiae internis, quae non alia sunt quam fidei ex charitate. [3]Apud Esaiam, Onus deserti maris: ...E deserto venit, et terra terribili: visio dura indicata mihi, perfidus iste perfide agens, et vastator iste vastans; ascende Elam, obside Madai, omnem gemitum ejus cessare faciam, xxi 1, 2;

ubi de vastatione Ecclesiae per Babelem; 'Elam' ibi Ecclesia interna, 'Madai' Ecclesia externa, seu cultus externus in quo internus; quod 'Madai' talis Ecclesia vel talis cultus sit, constat supra ad vers. 2 hujus capitis, ubi Madai dicitur filius Japheti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church