Arcana Coelestia (Elliott) n. 1231

Previous Number Next Number See English 

1231. Quod per 'Lud' significentur cognitiones veri, constat ex eo quod cognitiones veri sint inde, nempe a Domino per charitatem, et sic per fidem, media ratione et scientia: tum quoque apud Ezechielem, Persia et Lud et Put fuerunt in exercitu tuo, viri belli tui, scutum et,, galeam suspenderunt in te, illi dederunt decorem tuum, xxvii 10;

ubi de Tyro; 'Lud et Put' pro cognitionibus, quae dicuntur 'in exercitu, et viri belli,' quia inserviunt defendendis veris, rationis adminiculo, quod etiam est 'scutum et galeam suspendere'; quod per 'Put' significentur cognitiones exteriores Verbi, videatur supra ad vers. 6 hujus capitis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church