Arcana Coelestia (Elliott) n. 1232

Previous Number Next Number See English 

1232. Quod per 'Aram seu Syriam' significentur cognitiones boni, sequitur inde; tum quoque a Verbo; apud Ezechielem, Aram negotiatrix tua, multitudine operum tuorum, in chrysopraso, purpura, et acupicto, et bysso, et {1}ramoth, et pyropo, dederunt in negotiationibus tuis, xxvii 16;

ubi de Tyro seu possessione cognitionum; ibi 'opera, chrysoprasus, purpura, acupictum, byssus, {1}ramoth, pyropus' non aliud significant quam cognitiones boni: apud Hosheam, Fugit Jacob in agrum Arami, et servivit pro uxore, et pro uxore custodivit, et per prophetam ascendere fecit Jehovah Israelem ex Aegypto, et per prophetam custoditus est; provocavit ad iram Ephraim amaritudinibus, xii 13-15;

ubi 'Jacob' pro Ecclesia externa, et 'Israel' pro Ecclesia interna spirituali; 'Aram' pro cognitionibus boni; 'Aegyptus' pro scientia pervertente; 'Ephraim' pro intelligentia perversa; quae quid significent in serie, nusquam a sensu litterali constare potest, sed modo a sensu interno ubi nomina significant res Ecclesiae, ut dictum: apud Esaiam, Ecce Damascus rejecta est, ut non sit urbs, et facta est acervus ruinae; ...cessabit munimentum ab Ephraimo, et regnum a Damasco, et residuum Arami sicut gloria filiorum Israelis erunt, xvii 1, 3;

ubi 'residuum Arami' pro cognitionibus boni, quae vocantur 'gloria Israelis': 'Aram seu Syria' quoque in sensu opposito pro cognitionibus boni perversis, sicut sollemne est in Verbo quod in utroque sensu: apud Esai. vii 4-6; ix 11 [A.V. 12]; Deut. xxvi 5. @Heb. (ramoth); meaning is uncertain, A.v. and others understand 'red coral.'$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church