1259. Porro quod 'gentes' significent bona et mala in cultu, ita se habet: antiquissimis temporibus habitarunt distincti in gentes, familias et domos, ut prius dictum, ex causa ut Ecclesia in terris repraesentaret regnum Domini, ubi omnes distincti sunt in societates, et societates in majores, et hae iterum in majores, et quidem secundum differentias amoris et fidei, in genere et in specie, de quibus videatur n. 684, 685; ita similiter quasi in domos, familias et gentes; inde 'domus, familiae et gentes' in Verbo significant bona amoris et inde fidei, ubi accurate distinguitur inter gentes et populum; per 'gentem' significatur bonum aut malum, at per 'populum' verum aut falsum, et hoc ita constanter ut nusquam aliter, sicut constare potest a sequentibus locis; [2] ut apud Esaiam, Erit in die illo, radix Jishaii, quae stans in signum populorum, ad illam gentes quaerent, et erit quies illius gloria. In die illo addet Dominus secundo manum Suam, ad acquirendum reliquias populi Sui, qui relictus ab Asshure, et ab Aegypto, et a Pathros, et a Cush, et ab Elam, et a Shinar, et a Hamath, et ab insulis maris: et tollet signum gentibus, et colliget expulsos Israelis, et dispersa Jehudae congregabit, xi [10,] 11, 12;
ubi 'populi' pro veris Ecclesiae, et 'gentes' pro bonis, inter quos manifeste distinguitur; agitur ibi de regno Domini, et de Ecclesia, tum in universali de unoquoque homine regenerato; per nomina significantur illa, de quibus prius; tum per 'Israelem' Ecclesiae spiritualia, per 'Jehudam' ejusdem caelestia: apud eundem, Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, ...multiplicasti gentem, illi magnificasti laetitiam, ix 2, 3;
ubi 'populi' pro veris, quare de eo praedicatur 'ambulare in tenebris, et videre lucem'; [3]'gens' pro bonis: apud eundem, Quid respondebitur nuntiis gentis? quod Jehovah fundavit Zionem, et in illa confident miseri populi Ipsius, xiv 32; similiter 'gens' pro bono, 'populus' pro vero: apud eundem, Jehovah Zebaoth absorbebit in monte hoc facies obvolutionis, obvolutionis super omnibus populis, et velamen obtectum super omnibus gentibus, xxv 7;@ubi de Ecclesia nova seu gentium; 'populus' pro veris ejus; gentes'$pro bonis: apud eundem,@Aperite portas, ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, xxvi 2;
ubi 'gens' manifeste pro bonis: apud eundem, Omnes gentes congregabuntur una, et colligentur populi, xliii 9;
etiam de Ecclesia gentium; 'gentes' pro bonis ejus, et '(x)populi' pro veris, quae quia distincta sunt inter se, de utrisque agitur, aliter foret repetitio inanis: apud eundem, Dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et adferent filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportabunt, xlix 22;
ibi de regno Domini; similiter 'gentes' pro bonis, et 'populi' pro veris: apud eundem, [4] Ad dextram et sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitabunt, liv 3;
de regno Domini, et Ecclesia quae gentium appellatur; quod 'gentes' pro bonis charitatis, seu quod idem est, pro illis apud quos bona charitatis, constat inde quod 'semen' seu fides 'hereditabit eos'; 'urbes' pro veris: apud eundem, En testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem populis; en gentem, non novisti, vocabis, et gens, non noverat Te, ad Te current, lv 4, 5;
ibi de regno Domini; 'populi' pro veris, 'gentes' pro bonis; in Ecclesia, bono charitatis praediti sunt 'gentes,' qui veris fidei, sunt 'populi,' nam bona et vera praedicantur ex subjectis apud quae sunt: apud eundem, Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui; ...tunc videbis et afflues, et stupebit, et dilatabit se cor tuum; quod convertetur ad te multitudo maris, exercitus gentium venient tibi, lx 3, 5;
de regno Domini et Ecclesia gentium, ubi 'gentes' pro bonis, 'reges, qui sunt populorum,' pro veris: [5] apud Zephaniam, Reliquiae populi Mei depraedabuntur eos, et residui gentis Meae hereditabunt eos, ii 9:
apud Zachariam, Venient populi multi, et gentes numerosae, ad quaerendum Jehovam exercituum in Hierosolyma, viii 22;
'Hierosolyma' pro regno Domini, et pro Ecclesia, 'populi' pro illis qui in veris fidei, 'gentes' pro illis qui in bono charitatis, quare distincte nominantur: apud Davidem, Liberabis me a contentionibus populi, pones me in caput gentium; populus non noveram, servient mihi, Ps. xviii 44 [A.V. 43];
similiter 'populus' pro illis qui in veris, 'gentes' pro illis qui in bono, quae quia constituunt hominem Ecclesiae, utrumque dicitur: apud eundum, Confitebuntur Te populi, Deus; confitebuntur Te populi omnes illi, laetabuntur et ovabunt gentes, quia judicabis populos rectitudine, et gentes in terram duces, Ps. lxvii 4, 5 [A.V. 3, 4];
manifeste 'populi' pro illis qui in veris fidei, et 'gentes' pro illis qui in bono charitatis: [6] apud Mosen, Memento dierum aeternitatis; intelligite annos generationis et generationis, interroga patrem tuum, et indicabit tibi, seniores tuos et dicent tibi, cum hereditatem dedit Altissimus gentibus, et separavit filios hominis, constituit terminos populorum, ad numerum filiorum Israelis, Deut. xxxii 7, 8; ubi de Antiquissima Ecclesia et de Antiquis Ecclesiis, quae sunt 'dies aeternitatis' et 'anni generationis et generationis,' ubi 'gentes' dicebantur illi qui in bono charitatis quibus 'dabatur hereditas'; et 'filii hominis' et dein 'populi,' qui in veris fidei inde. Quia per 'gentes' significantur bona Ecclesiae et per 'populos' vera, ideo de Esavo et Jacobo dictum, cum in utero adhuc essent, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur, Gen. xxv 23. Ex his nunc constare potest quid Ecclesia gentium in genuino suo sensu: Ecclesia Antiquissima fuit vera Ecclesia gentium, dein Ecclesia Antiqua. [7] Quia 'gentes' dicuntur illi qui in charitate, 'populi' qui in fide, sacerdotium Domini praedicatur de 'gentibus' quia de caelestibus quae sunt bona; regium Ipsius de 'populis' quia de spiritualibus quae sunt vera: quod etiam repraesentatum fuit in Ecclesia Judaica, ibi 'gens' fuerunt antequam reges habebant, sed postquam reges acceperunt, facti sunt 'populus.'