1260. Quia 'gentes' in Antiquissima et in Antiqua Ecclesia significabant bona seu bonos, ideo quoque in sensu opposito significant mala seu malos; similiter 'populi' quia significabant vera, ideo quoque in sensu opposito significant falsa; in Ecclesia enim depravata bonum vertitur in malum, et verum in falsum, inde gentium et populorum significatio in hoc sensu multoties in Verbo, ut apud Esai. xiii 4; xiv 6; xviii 2, 7; xxx 28; xxxiv 1, 2; Ezech. xx 32, et pluries alibi.