Arcana Coelestia (Elliott) n. 1307

Previous Number Next Number See English 

1307. 'Et caput ejus in caelo': quod significet usque ut dominentur super ea quae in caelo, inde nunc sequitur; 'caput enim habere in caelo' est elationem eo usque extendere, ut quoque constat ex descriptione Babelis passim in Verbo, et ex illis quae prius dicta sunt de 'extollere caput' n. 257. Amor sui est qui omnium minime concordat cum vita caelesti; omnia enim inde mala, non solum odia, sed etiam vindictae, crudelitates, et adulteria; et adhuc minus concordat cum intrat in cultum et illum profanat, quare inferna consistunt ex talibus ex quibus quo plus caput in caelum attollere volunt, eo profundius se deprimunt, seque in atrociores poenas praecipitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church