Arcana Coelestia (Elliott) n. 1308

Previous Number Next Number See English 

1308. 'Et faciamus nobis nomen': quod significet ut inde fama potentiae, ex significatione 'nomen sibi faciendi' constare potest: norunt enim quod unusquisque in aliquo cultu esse velit; hoc enim commune est, etiam apud omnes gentes; quisque enim aliquod summum ens, cum spectat universum, et magis qui ordinem universi, agnoscit, et quia prosperitatem suam cupit, illud adorat; et praeterea est aliquod intus quod dictat, influit enim tale a Domino per angelos qui apud unumquemvis hominem; homo qui non talis est, is sub dominio spirituum infernalium est, nec agnoscit Deum: quia hoc norunt qui turres Babylonicas exstruunt, per doctrinalia et sancta 'faciunt sibi nomen,' alioquin non coli potuissent, quod in mox sequentibus significatur per id quod alioquin 'dispergerentur super facies totius terrae,' hoc est, quod non agnoscerentur; inde etiam sequitur, quo altius tales attollere possunt caput in caelum, eo plus nominis sibi faciunt: dominium eorum maximum est apud eos quibus aliquid conscientiae, nam eos ducunt quocumque; at vero quibus non conscientia, hos vinculis pluribus externis regunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church