1412. Quod 'e nativitate tua' significet corporea et mundana exteriora et quod 'e domo patris tui' significet talia interiora, constare potest a significatione 'nativitatis' et a significatione 'domus patris': sunt apud hominem corporea et mundana exteriora et interiora, exteriora sunt illa quae propria sunt corporis, ut voluptates et sensualia; interiora sunt affectiones et scientifica; haec sunt quae significantur per 'nativitatem' et per 'domum patris'; quod haec significentur, pluribus confirmari potest, sed quia constat ex serie et rerum intuitione in sensu interno, illis confirmandis non immorandum.