1413. 'Ad terram quam videre faciam te': quod significet spiritualia et caelestia, quae sisterentur videnda, constat ex significatione 'terrae,' n. 662, 1066, et quidem hic 'terrae Canaanis' per quam repraesentatur regnum Domini, ut a pluribus locis constare potest in Verbo; inde terra Canaan appellatur Terra Sancta, tum Canaan caelestis; et quia repraesentabat regnum Domini, etiam repraesentabat et significabat caelestia et spiritualia quae sunt regni Domini; hic quae sunt Ipsius Domini.