Arcana Coelestia (Elliott) n. 1414

Previous Number Next Number See English 

1414. Quia hic agitur de Domino, arcana plura hic continentur quam usquam cogitari et edici potest; hic enim in sensu interno intelligitur primus Domini status quando natus; qui status quia arcanissimum, non potest ita ad captum exponi; solum quod fuerit sicut alius homo praeter quod fuerit a Jehovah conceptus, sed quod usque a virgine muliere natus, et quod per nativitatem a virgine muliere traxerit infirmitates quales hominis {1}sunt in communi; quae infirmitates sunt corporeae de quibus in hoc versu, quod ab iis recederet ut sisterentur Ipsi videre caelestia et spiritualia: bina hereditaria sunt quae connascuntur homini, unum ex patre, alterum ex matre; hereditarium Domini ex patre fuit Divinum, at hereditarium ex matre fuit infirmum humanum; hoc infirmum quod homo ducit hereditario a matre, est corporeum quoddam, quod dispergitur cum regeneratur; quod autem homo trahit a patre, hoc remanet in aeternum; at Domini hereditarium a Jehovah, ut dictum, fuit Divinum. Alterum arcanum est quod Domini Humanum quoque factum sit Divinum; apud Ipsum solum fuit correspondentia omnium quae corporis cum Divino, perfectissima seu infinite perfecta; inde unio corporeorum cum Divinis 'caelestibus, et sensualium cum Divinis spiritualibus, ita Perfectus Homo, et Solus Homo. @1 I has est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church