Arcana Coelestia (Elliott) n. 1435

Previous Number Next Number See English 

1435. 'Et omnem acquisitionem, quam acquisiverunt': quod significet omnia quae sunt vera sensualia, constat ex illis quae dicta sunt; 'acquisitio' dicitur omne scientificum ex quo cogitat homo; absque scientificis acquisitis homo quatenus homo non ullam ideam cogitationis habere potest; ideae cogitationis fundantur super illis quae ex sensualibus impressa sunt memoriae; quare scientifica sunt vasa spiritualium, et affectiones ex voluptatibus corporis bonis sunt vasa caelestium; omnia haec vocantur 'acquisitiones,' et quidem 'in Harane,' quo significatur status obscurus qualis est infantiae ad pueritiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church