Arcana Coelestia (Elliott) n. 1436

Previous Number Next Number See English 

1436. 'Et animam quam fecerant in Haran': quod significet omne essentiale vivum quod dabile in statu illo obscuro, constat ex significatione 'animae' quod sit essentiale vivum, et ex significatione 'Haranis' quod sit status obscurus, de qua vers. praec. 'Anima' in proprio sensu significat illud quod apud hominem vivit, ita ipsam ejus vitam; quod vivit apud hominem, non est corpus sed est anima, et per animam vivit corpus; ipsa vita hominis seu ipsum ejus vivum est ex amore caelesti; nusquam aliquod vivum dari potest nisi inde ducat originem, quare hic per 'animam' significatur bonum quod vivit ex amore caelesti, quod est ipsum essentiale vivum. In sensu litterali per animam intelligitur hic omnis homo, tum omnis bestia quae viva, et sibi comparaverunt, sed in sensu interno nihil aliud significatur quam essentiale vivum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church