1464. 'Quia gravis fames in terra': quod significet multam penuriam apud Externum Ipsius Hominem, constat a significatione 'famis' supra in hoc versu; arcana quae hic continentur, plura sunt quam ut breviter possint edici; potentia addiscendi Domino fuit prae omni alio homine; sed quia in caelestibus instruendus prius quam in spiritualibus, secus ac alii homines, praedicatur hoc; ex causa etiam quia malum hereditarium a matre fuit in Externo Ipsius Homine, contra quod pugnaturus et quod evicturus; praeter innumera alia.