1465. Vers. 11. Et factum, ut cum appropinquavit ad veniendum in Aegyptum, et dixit ad Sarai uxorem suam, Ecce quaeso, novi quod femina pulchra aspectu tu. 'Et factum, ut cum appropinquavit ad veniendum in Aegyptum' significat cum inciperet discere; 'Aegyptus' est, ut dictum, scientia cognitionum: 'et dixit ad Sarai uxorem suam' significat quod ita cogitavit de veris quibus caelestia adjuncta: 'Sarai uxor' est verum adjunctam caelestibus quae fuerunt apud Dominum: 'Ecce quaeso novi quod femina pulchra aspecta tu' significat quod verum a caelesti origine jucundum sit.