1531. Ut confirmarer in illo quod Dominus appareat angelis caelestibus ut Sol, et angelis spiritualibus ut Luna, ex Divina Domini Misericordia, aperiebatur mihi visus interior eo usque, et manifeste vidi Lunam splendentem, quae erat pluribus lunulis minoribus cincta, quarum lumen erat paene solare, secundum illa apud Esaiam, Erit lux lunae sicut lux solis, xxx 26;
sed solem non videre datum: luna antrorsum ad dextrum apparuit.