1532. Ex luce Domini in caelo apparent mirabilia, et tam innumera ut nusquam possint edici; sunt repraesentativa continua Domini et Ipsius regni qualia apud Prophetas et apud Johannem in Apocalypsi, praeter significativa alia; homo nusquam oculis corporis illa videre potest, sed ilico dum a Domino aperitur alicui visus interior qui est visus ejus spiritus, similia possunt sisti videnda; visiones prophetarum non aliae fuerunt quam aperitiones visus eorum interioris, sicut quod Johannes vidit candelabra aurea, Apoc. i 12, 13; et civitatem sanctam ut purum aurum, et luminare illius simile lapidi pretiosissimo, Apoc. xxi 2, 10 [11]; praeter multa apud Prophetas, ex quibus sciri potest quod angeli non solum in summa luce vivant, sed (x)etiam quod indefinita ibi sint quae nusquam aliquis credere possit.