Arcana Coelestia (Elliott) n. 1580

Previous Number Next Number See English 

1580. 'Nonne tota terra coram te?': quod significet omne bonum, constat a significatione 'terra' in bono sensu, et hic 'terrae Canaanis' quod sit caeleste, proinde quod sit bonum, de qua prius n. 566, 620, 636, 662. Alloquitur hic internus homo externum, sed illa quae apud externum discordant, sicut solet homo cum appercipit malum quoddam apud se, a quo separari vult, ut fit in tentationibus et pugnis; notum enim est illis qui fuerunt in tentationibus et pugnis, quod appercipiant apud se quae discordant, a quibus quamdiu est pugna, separari nequeunt, sed usque desiderant separationem, immo quandoque adeo ut irascantur malo, et velint id expellere; haec sunt quae hic significantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church