Arcana Coelestia (Elliott) n. 1581

Previous Number Next Number See English 

1581. Quod 'separare quaeso a me' significet quod apparere nequeat nisi quod discors est, nullum fiat, constat ab illis quae nunc dicta sunt, quod nempe internus homo velit ut illud se separet in externo homine quod discordat; nam antequam separatum est, non apparere potest bonum quod continue influit ab interno homine, hoc est, per internum hominem a Domino: quod autem separationem attinet, sciendum quod non sit separatio sed quod sit quiescentia; malum quod in externo homine, apud nullum hominem praeter apud Dominum, separari potest; quicquid semel acquisivit homo, remanet; sed separari videtur tum quiescit, sic enim ut nullum apparet; nec quiescit ita ut sicut nullum appareat, nisi a Domino; et cum quiescit ita, tunc primum influunt bona a Domino, et sciunt externum hominem: talis est status angelorum; illi nec sciunt aliter ac quod malum separatum sit ab illis, sed est solum detentio a malo, ita quiescentia ut sicut nullum appareat, proinde est apparentia, quod etiam sciunt angeli cum reflectunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church