1583. Vers. 10. Et sustulit Lot oculos suos, et vidit omnem planitiem Jordanis {1}, quod tota ea irrigua, antequam perdidit Jehovah Sodomam et Amoram, sicut hortus Jehovae, sicut terra Aegypti veniendo Zoar. 'Et sustulit Lot oculos suos' significat quod externus homo illuminatus ab interno: 'et vidit omnem planitiem Jordanis {1}' significat illa bona et vera quae apud externum hominem: 'quod tota ea irrigua' significat quod crescere ibi possint: 'antequam perdidit Jehovah Sodomam et Amoram' significat hominem externum cupiditatibus mali et persuasionibus falsi destructum: 'sicut hortus Jehovae' significat ejus rationalia: 'sicut terra Aegypti veniendo Zoar' significat scientifica ab affectionibus boni. Haec significant quod apparuerit Domino Externus homo qualis est in sua pulchritudine, cum Interno conjunctus. @1 In these three places and in n. 1591, I has Jardenis, but always Jordanis elsewhere.$