1584. Quod 'sustulit Lot oculos suos' significet quod externus homo illuminatus ab interno, constat a significatione 'tollere oculos,' quod est videre, in sensu interno percipere, hic illuminari quia praedicatur de 'Loto' seu externo homine, qui cum percipit qualis Externus Homo est cum conjunctus Interno seu qualis in sua pulchritudine, tunc est illuminatus ab Interno, estque tunc in visione Divina, de qua hic agitur; nec dubitari potest quin Dominus cum puer, quoad externum hominem multoties in tali Divino visu fuerit, quia Ipse solus conjungeret Externum Hominem Interno; Externus Homo fuit Humana Ipsius Essentia, Internus autem Divina.