Arcana Coelestia (Elliott) n. 1585

Previous Number Next Number See English 

1585. 'Et vidit omnem planitiem Jordanis {2}': quod significet illa bona et vera quae apud externum hominem, constat a significatione 'planitiei et Jordanis'; 'planities circa Jordanem' in sensu interno significat externum hominem quoad Omnia ejus bona et vera: quod planities Jordanis haec significet, inde est quia Jordanes erat terminus terrae Canaanis; 'terra Canaan,' ut prius dictum et ostensum est significat regnum et Ecclesiam Domini, et quidem caelestia et spiritualia ejus, quare etiam appellata est Terra Sancta, et Canaan caelestis; et quia regnum et Ecclesiam Domini, significat in sensu supremo Ipsum Dominum, Qui est Omne in omnibus Sui regni et Suae Ecclesiae; [2], inde omnia quae in terra Canaane, repraesentativa fuerunt; quae in medio terrae seu quae intima fuerunt, repraesentabant Internam Ipsius Hominem, ut Mons Zionis et Hierosolyma, ille caelestia, haec spiritualia; quae inde distabant longius, repraesentabant remotiora ab internis; quae ultima erant seu quae termini, repraesentabant Externum hominem; termini Canaanis fuerunt plures, in genere bini fluvii Euphrates et Jordanes, tum quoque Mare, inde Euphrates et Jordanes repraesentabant externa; hic ideo 'planities Jordanis' significat, sicut repraesentat, omnia quae apud externum hominem; similiter se habet, cum terra Canaan praedicatur de regno Domini in caelis, similiter cum de Ecclesia Domini in terris, similiter cum de homine regni seu Ecclesiae, similiter cum abstracte de caelestibus amoris, ac ita porro: [3] inde est quod paene omnes urbes, immo omnes montes, colles, valles, fluvii, et alia, in terra Canaane repraesentarent: quod 'fluvius Euphrates' quia erat terminus, repraesentaret sensualia et scientifica quae sunt externi hominis, ostensum 'est prius, n. 120; quod etiam Jordanes, et planities Jordanis, ex his locis constare potest; apud Davidem, Deus mi, super me anima mea incurvat se, propterea recordabor Tui e terra Jordanis, et Hermonim e monte exiguitatis, Ps. xlii 7 [A.V. 6];

ubi 'terra Jordanis' pro illo quod est humile, et sic quod distat a caelesti, sicut externa hominis ab internis. [4] Quod filii Israelis transirent Jordanem cum intrarent in terram Canaanem, et quod tunc divisus esset, repraesentabat quoque aditum ad internum hominem per externum, etiam hominis in regnum Domini, praeter plura, 705. iii 14 ad fin.; iv 1 ad fin. Et quia externus homo continue impugnat internum, et dominium affectat, formula prophetica facta est, superbia aut elatio Jordanis, ut apud Jeremiam, Quomodo parem te praestabis cum equis? et in terra pacis tu confidens, et quomodo facis in elatione Jordanis? xii 5;

'elatio Jordanis' pro illis quae sunt externi hominis, quae insurgunt et dominari super internum volunt, ut sunt ratiocinia, quae hic sunt 'equi, et inde confidentia': apud eundem, Erit Edomus in desolationem;... ecce sicut leo ascendit e superbia Jordanis ad habitaculum Ethanis {2}, xlix 17, 19;

'superbia Jordanis' pro externi hominis elatione contra interni bona et vera: apud Zachariam, Ejula abies, quia cecidit cedrus; quia magnifici vastati sunt; ejulate quercus Bashanis, quia descendit silva munita; vox ejulatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum juvenum, quod vastata sit elatio Jordanis, xi 2, 3. Quod Jordanes fuerit terminus terrae Canaanis, constat Num. xxxiv 12, et quod terrae Jehudae versus orientem, Jos. xv 5. @1 In these three places and in n. 1591, I has Jardenis, but always Jordanis elsewhere.$ @2 So Sch. Heb. [ ] (ethan) = strong.' Sch. marg. has habitaculum Ethanis vel robustissimi.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church