1645. Loquela autem angelorum est ineffabilis, longe supra loquelam spirituum quia supra spirituum angelicorum, et nusquam homini aliqua modo intelligibilis quamdiu in corpore vivit; spiritus in mundo spirituum nec sibi ideam ejus sistere possunt, nam est supra eorum cogitationis perceptibilitatem: loquela illorum non est rerum repraesentatarum per aliquas ideas quales spirituum et spirituum angelicorum, sed est finium et inde usuum, qui sunt principalia et essentialia rerum; illis angelicae cogitationes insinuantur, et ibi variantur cum indefinita varietate; et in omnibus et singulis illius loquelae est jucundum interius et felix ex bono amoris mutui a Domino, ac pulchrum et delectabile a vero fidei inde; fines et inde usus sunt quasi recipientia lenissima, et subjecta deliciosa indefinitarum variationum, et hoc per formas incomprehensibiles caelestes et spirituales; in his tenentur a Domino, nam regnum Domini non est nisi finium et usuum: quare etiam angeli qui apud hominem, ad nihil aliud attendunt quam ad fines et usus, et nihil aliud ab hominis cogitatione elimant; cetera quae sunt idealia et materialia nihil curant quia haec sunt longe infra eorum sphaeram.