1646. Loquela angelorum quandoque apparet in mundo spirituum, et sic coram visu interiore sicut vibratio lucis aut flammae splendentis, et hoc cum variatione secundum statum affectionum loquelae eorum; sunt modo communia eorum loquelae quoad status affectionis ex distinctis innumerabilibus oriunda, quae sic repraesentantur.