1691. Quod 'mons' sit amor sui et amor mundi, constare potest a significatione 'montis,' de qua mox. Omne malum et falsum existit ab amore sui et amore mundi; non alia origo illorum est; amor enim sui et mundi sunt opposita amori caelesti et spirituali; et quia opposita, sunt ii qui caelestia et spiritualia regni Dei destruere continue conantur; ex amore sui et mundi existunt omnia odia, ex odiis omnes vindictae et crudelitates, ex illis et his omnes doli, in summa omnia inferna. [2] Quod per 'montes' in Verbo significetur amor sui et mundi, constare potest ab his locis; apud Esaiam, Oculi superbiae hominis humiliabitur, et deprimetur altitudo hominum;... dies Jehovae Zebaoth super omne superbum et altum,... super omnes montes altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim excelsam, ii 11, 12, 14, 15;
manifeste 'montes alti' pro amore sui, et 'colles elati' pro amore mundi: [3] apud eundem, Omnis vallis extolletur, et omnis mons et collis humiliabuntur, x 14;
etiam manifeste pro amore sui et mundi: apud eundem, Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, xlii 15;
similiter 'montes' pro amore sui, et 'colles' pro amore mundi: apud Ezechielem, Diruentur montes, et cadent gradus, et omnis murus in terram cadet, xxxviii 20:
[4] apud Jeremiam, Ecce Ego contra te, mons perdens, perdens universam terram, et extendam manum Meam contra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis, li 25;
ubi de Babele et Chaldaea, per quas quod amor sui et mundi significetur, prius ostensum: in cantico Mosis, Ignis accensus est in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, et comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. xxxii 22;
'fundamenta montium' pro infernis, ut manifeste dicitur; fundamenta montium vocantur quia amor sui et amor mundi ibi regnant, et inde sunt: [5] apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxit me, alga alligata capiti meo; ad excisiones montium descendi; terrae vectes super me in aeternum, at ascendere fecisti e fovea vitas meas, Jehovah Deus mi, ii 6, 7;
tentationes Domini contra inferna per 'Jonam cum erat in ventre piscis magni' prophetice ita describuntur; ut quoque alibi in Verbo, cumprimis apud Davidem; qui in tentationibus est, in infernis est; in infernis esse, nihil facit locus, sed status. [6] Quia 'montes' et 'turres' significant amorem sui et mundi, inde constare potest quid significatur per id quod Dominus ductus a diabolo super montem altum et super pinnam templi, nempe in omnium extremas tentationum pugnas contra amores sui et mundi, hoc est, contra inferna. Montes etiam in opposito sensu, ut solitum, significant amorem caelestem et spiritualem, ut ostensum prius n. 795, 796.