Arcana Coelestia (Elliott) n. 1692

Previous Number Next Number See English 

1692. Quid tentationes seu pugnae tentationum efficiunt, vix aliquis scire potest; sunt illa media quibus resolvuntur et discutiuntur mala et falsa, et quibus inducitur pro illis horror, et non modo datur sed etiam corroboratur conscientia, et sic regeneratur homo; quae causa est quod qui regenerantur, mittantur in pugnas, et subeant tentationes; et qui non in vita corporis, illi in altera vita, si tales sint ut regenerari queant; quare Ecclesia Domini vocatur 'pugnans': se solus Dominus ex propriis viribus seu ex propria potentia sustinuit pugnas tentationum crudelissimas, nam omnibus infernis circumfusus fuit, et continue illa evicit: [2] solus Dominus etiam est Qui pugnas apud homines qui in pugnis tentationum sunt, et Qui vincit; homo ex propria potentia ne hilum efficere potest contra malos seu infernales spiritus, nam cohaerent cum infernis ita ut si unum superaretur alterum superirrueret, et sic in aeternum; sunt sicut mare quod incumbit singulis partibus aggeris, si perrumperetur agger rima se fossula, nusquam mare desineret quin perrumperet et inundaret usque dum nihil superstes sit; ita se haberet nisi Dominus soli sustineret pugnas tentationum apud hominem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church