Arcana Coelestia (Elliott) n. 1717

Previous Number Next Number See English 

1717. Quod 'reduxit omnem acquisitionem' significet quo Interior Homo redegit omnia quae in Externo Homine in statum convenientem, constare potest a significatione 'reducere omnem acquisitionem'; 'acquisitio' hic sunt quae Kedorlaomer et reges cum illo sumpserunt ab hostibus, de quibus in praecedentibus; per 'Kedorlaomerum et reges cum illo' significata sunt bona et vera Exterioris Hominis; illorum acquisitio ex hostibus nihil aliud fuit quam quod privati sint potentia malum agendi et falsum cogitandi, quod significatam est per 'opes Sodomae et Amorae' et per 'omnem cibum quem sumpserunt,' de quibus supra ad vers. 11. [2] Quomodo hoc se habet, est tale quod non paucis exponi potest; ut tamen notio ejus habeatur, haec sint: qui in pugnis tentationum est et qui vincit, ille sibi magis et magis acquirit potestatem super malos spiritus seu super turbam diabolicam, usque tandem ut nihil ausint tentare; sed quoties victoria obtinetur, toties reducit Dominus in ordinem bona et vera ex quibus pugnatum, et sic toties purificantur illa, et quantum purificantur, tantum caelestia amoris insinuantur exteriori homini, et fit correspondentia; haec sunt quae significantur per 'reducere omnem acquisitionem.' [3] Qui autumat quod externus homo possit reduci in correspondentiam absque pugnis tentationum, fallitur, tentationes enim sunt media dissipandi mala et falsa, tum inducendi bona et vera, et reducendi illa quae externi hominis sunt in oboedientiam ut inserviat interiori seu rationali, et per hunc interno, hoc est, Domino per internum hominem operanti: quod per tentationes illa efficiantur, nemo scire potest nisi qui per tentationes regeneratus est; at quomodo id fit, vix potest quoad communissima describi, nam fit praeter quod homo sciat unde et quomodo, est enim Divina Domini operatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church