Arcana Coelestia (Elliott) n. 1718

Previous Number Next Number See English 

1718. 'Et etiam Lotum fratrem suum et acquisitionem ejus reduxit': quod significet externum hominem et omnia quae illius, constat a significatione 'Loti' quod sit externus homo, de qua aliquoties: quid externus homo, vix hodie noscitur, putatur enim quod illa qua corporis sunt, solum constituant externum hominem, sicut ejus sensualia, nempe tactus, gustus, olfactus, auditus et visus, tum appetitus et voluptates, sed haec constituunt extimum qui mere corporeus est: externum hominem proprie constituunt scientifica quae sunt memoriae et affectiones quae sunt amoris, quo imbutus est homo, tum sensualia quae sunt propria spiritus, cum voluptatibus quae etiam apud spiritus sunt; quod haec proprie constituant externum vel exteriorem hominem, constare potest ab hominibus in altera vita seu a spiritibus; hi similiter illum habent, et similiter interiorem, et consequenter internum; corpus est modo quasi tegumentum seu quasi crusta quae dissolvitur, ut vere homo vivat, utque omnia ejus excellentiora fiant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church