1840. Vers. 13. Et dixit Abramo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis; et servient illis {1}, et affligent illos quadringentis annis. 'Dixit Abramo' significat perceptione 'Cognoscendo cognosces' significat quod certum: 'peregrinum e semen tuum' significat quod rara charitas et fides: 'in terra quae non illis' significat ubi Ecclesia, sicut non foret illorum qui in charitate et fide: 'et servient illis' significat oppressionem: 'et affligent illos' significat tentationes illorum graves: 'quadringentis annis' significat durationem et statum. @1 See note p. 730.$