Arcana Coelestia (Elliott) n. 1857

Previous Number Next Number See English 

1857. 'Quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc': quod significet ultimum tempus dum non amplius ullum bonum, constat a significatione 'Emoraei,' tum a significatione 'consummationis': per 'Emoraeum' in Verbo significatur malum in genere, ex causa quia terra Canaane vocata est terra Emoraeorum, ut constat apud Ezech. xvi 3, 4, et Amos ii 9, 10; quare hic per Emoraeum significantur omnes gentes terrae Canaanis, per quas significata sunt mala et falsa in specie, ut prius dictum, inde per 'Emoraeum' omnia mala in genere. Per 'consummationem' significatur ultimum tempus cum amplius nullum bonum. [2] Quid autem in sensu interno intelligitur per id quod 'non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc', arcanum est; ita se habet cum malis in altera vita quod non puniantur antequam mala eorum ad summum perducta sint, et hoc in communi et in particulari; tale enim est aequilibrium in altera vita ut ipsum malum se puniat, seu quod mali incurrant in poenam mali, sed tunc cum ad summum perductum est; unumquodvis malum habet suum terminum, et hoc cum diversitate apud unumquemvis, quem terminum transgredi non licet; cum malus transgreditur, tunc se praecipitat in poenam, hoc in omni particulari: similiter in communi; [3] se mali in infernum detrudunt non momento sed successive: hoc trahit originem a lege universali ordinis a Domino instituti, quod Dominus nusquam aliquem in infernum demittat, sed quod ipsum malum, seu ipse malus, se detrudat, et hoc successive usque dum malum consummatum est, nec aliquid boni amplius appareat; quamdiu aliquid boni, elevatur ab inferno, at cum non nisi malum, ipse detruditur in internum; unum ab altero prius separandum est, nam sibi opposita sunt; utrinque pendere non concessum est; haec sunt quae significantur per quod 'iniquitas Emoraeorum consummanda': boni autem aliter, elevantur continue a Domino versus caelum, et malum successive abstergitur. [4] Se habet cum statu Ecclesiae similiter; non prius visitatio venit, quam cum consummatum est malum, hoc est, cum non amplius bonum charitatis et verum fidei, de qua consummatione saepius apud Prophetas; ut apud Esaiam, Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super omnem terram, xxviii 22:

apud Jeremiam, Babel, quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui; li 13:

apud Danielem, Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super civitatem sanctitatis tuae, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum, ix 24;

Tandem super avem abominationum desolatio, et usque a consummationem et decisionem effundet se super devastationem, ibid. vers. 27:

[5] ab Ipso Domino etiam praedicitur consummatio his verbis apud Lucam, Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes; et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium, xxi 24;

'cadere ore gladii' significat a falsis, 'gladius' enim in Verbo est falsi poena: 'Hierosolyma' pro Regno Domini et Ecclesia, n. 402: 'gentes pro malis, n. 1260; ita quod tunc consummatio, cum Ecclesia possessa a malis et falsis, et sic destructa a se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church