1858. Vers. 17. Et fuit, sol occidit, et caligo facta, et ecce furnus fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta illa. 'Et fuit, sol occidit significat extremum tempus cum consummatio: 'et caligo facta significat cum odium loco charitatis: 'et ecce furnus fumi' significat densissimum falsum: 'et fax ignis' significat cupiditatum aestus: 'quae transivit inter segmenta illa' significat quod ille divisit illos, qui fuerunt ab Ecclesia cum Domino.