1955. `Quia dixit, Num etiam hic vidi post videntem me?': quo significet influxum in exterioris hominis vitam absque rationali medio, constat ex significatione `videre post videntem'; post videntem videre est ex interiore seu superiore; quod intra seu supra in sensu interno exprimitur per post in sensu litterae {1}, cum illud apparet in (c)eo quod extra vel infra est; est Hagar quae hic loquitur, per quam, ut prius ostensum (o)est, significatur vita scientiarum quae est exterioris hominis; quia ex illa vita ortum est rationale primum, ideo Dominus causam cur ita factum, videbat ex Interiore Suo Homine in exteriore, et hoc absque Rationali medio. Quod haec involvant arcana, quisque videre potest ex eo solum quod nemo scire possit, quid sit `videre post videntem me' nisi ex sensu interno, in quo etiam talia sunt ut ad captum explicari nequeant nisi per ideas quales sunt angelicae, quae non cadunt in voces, solum in sensum vocum, et hoc abstracte ab ideis materialibus ex quibus ideae sensus vocum; de his, quae tam obscura apparent homini, habent angeli tam claras et distinctas ideas, [et] tot repraesentationibus locupletatas ut volumen scriberetur, si modo pauxillum inde describeretur. @1 after infra est.$