1956. `Propterea vocavit fontem': quod significet statum veri inde, constat ab illis quae dicta sunt, tum a significatione `fontis' quod sit verum, de qua {1} supra n. 1927; quia verum hoc visum fuit non in rationali sed infra rationale, fons in lingua originali, alia voce quam supra et communi fontis, exprimitur. @1 prius.$