1957. `Fons Vivo videnti me': quod significet verum ita perspicuum, constat quoque ab illis quae dicta, nempe quod Dominus perspicue viderit quomodo se habuit cum vero rationalis hujus {1}, quod non esset bonum. Interior Domini Homo ex quo vidit, dicitur `Vivus videns,' quia conjunctus Interno Qui Jehovah, Qui solus vivit, et solus videt, ut ostensum mox supra n. 1954. @1 illius.$