1968. Spiritus enthusiastici sunt similes, sed hi visiones circa credenda habent, quibus tam fortiter persuadentur et persuadent aliis, ut jurare possint falsum esse verum, et fallaciam esse reale; de qua natura spirituum plura ab experientia referri possent, sed de illis, ex Divina Domini Misericordia, in specie: contraxerunt illam ex persuasionibus et principiis falsi, cum vixerunt `in mundo.'