Arcana Coelestia (Elliott) n. 1969

Previous Number Next Number See English 

1969. Spiritus mali in altera vita vix aliud sunt quam cupiditates et phantasiae, non aliam vitam sibi acquisiverunt; phantasiae illorum tales sunt ut prorsus non aliud percipiant quam quod ita sit; hominum phantasiae cum illorum comparari nequeunt, in excellentiore enim statu sunt, etiam quoad talia; tales phantasiae sunt perpetuae apud infernales, ubi per phantasias unus alterum miserabiliter cruciat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church