Arcana Coelestia (Elliott) n. 1996

Previous Number Next Number See English 

1996. `Dabo foedus Meum inter Me et inter te': quod significet unionem Interni Hominis, qui Jehovah, cum Interiore, constat ex significatione `foederis' quod sit conjunctio; quoties enim foedus inter Jehovam et hominem in Verbo memoratur, non aliud per foedus in sensu interno, quam conjunctio Domini cum homine, significatur; foedera toties pacta inter Jehovam et posteros Jacobi, nihil aliud repraesentarunt; quod quia confirmatum in Parte Prima n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, superfluum foret hic iterum conceptus; Internus Homo Domini fuit Jehovah quia ab Ipso conceptus; Interior autem repraesentatur hic per `Abramum'; quare `foedus inter Me et inter te' significat unionem Interni Hominis seu Jehovae, cum Interiore, ita cum Humana Domini Essentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church