1997. `Multiplicabo te in valde valde': quod significet fructificationem affectionis veri in infinitum, constare potest a significatione `multiplicari' quod praedicetur de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983; et quia de Domino, significat fructificationem veri ex bono in infinitum, de qua prius n. 1940. Sunt binae affectiones, nempe affectio boni et affectio veri; affectio boni est facere bonum ex amore boni, affectio veri est facere bonum ex amore veri; hae binae affectiones apparent primo intuitu sicut forent eaedem, sed sunt in se distinctae, tam quoad essentiam quam quoad originem; affectio boni, seu facere bonum ex amore boni, est proprie voluntatis; sed affectio veri, seu facere bonum ex amore veri, est proprie intellectus; ita binae hae affectiones inter se distinctae sunt sicut voluntas et intellectus: affectio boni est ex amore caelesti, sed affectio veri est ex amore spirituali; affectio boni non praedicari potest nisi de homine caelesti, sed affectio veri de homine spirituali; quid caeleste et homo caelestis et quid spirituale {1} seu homo spiritualis, in Parte Prima satis ostensum est. Antiquissima Ecclesia quae fuit ante diluvium, erat in affectione boni, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, erat in affectione veri, illa enim erat Ecclesia caelestis, haec autem Ecclesia spiritualis; omnes angeli in caelis sunt distincti in caelestes et spirituales, caelestes sunt qui in affectione boni, spirituales qui in affectione veri; illis apparet Dominus ut Sol, his autem ut Luna, n. 1529-1531, 1838; hanc seu affectionem veri Dominus univit affectioni boni quae est facere bonum ex amore boni, cum Humanam Essentiam univit Divinae: inde per `multiplicari in valde valde' significatur fructificatio veri ex bono in infinitum. @1 et.$