Arcana Coelestia (Elliott) n. 2010

Previous Number Next Number See English 

2010. Quia nunc `nomen' significat quale, et nosse qualis est, constare potest quid per verba in hoc versu significatur, nempe, `non vocabitur amplius nomine tuo Abram, et erit nomen tuum Abraham,' [1] scilicet quod non esset qualis fuit sed qualis futurus: quod Abram serviverit aliis diis et coluerit deum Shaddai, ostensum est supra n. 1992, sed quia repraesentaret Dominum, et quidem Ipsius Internum Hominem, ita {2} caeleste amoris Ipsius, ideo quale ejus prius delendum, hoc est, nomen Abram mutandum in quale aliud per quod potuisset Dominus repraesentari; ideo littera `H' ex nomine Jehovae desumpta est, quae littera in nomine Jehovae est unica quae Divinum involvit, et significat SUM seu ESSE, et interjecta est et dictus Abraham; similiter se habet cum `Sarai,' de qua in sequentibus, cujus nomini etiam adjecta est eadem littera, et dicta `Sarah': inde quoque constare potest quod `Abraham' in interno sensu Verbi repraesentet Jehovam seu Dominum: [2] sed sciendum quod in repraesentationibus nihil faciat qualis homo sit nam in illis nihil reflectitur super personam sed super rem quam repraesentat, ut dictum et ostensum prius n. 665, 1097 fin., 1361; inde nunc significatio illorum verborum in sensu interno est quod Dominus exuet humanum et induet Divinum, quod etiam est in serie a praecedentibus, tum etiam in serie sequentium, nam promissio fit nunc de Isaco filio, per (x)quem repraesentaretur Rationale (o)Domini Divinum. @1 nempe.$ @2 i ac.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church