Arcana Coelestia (Elliott) n. 2011

Previous Number Next Number See English 

2011. Quod `quia patrem multitudinis gentium dedi te' significet, hic ut prius, quod ab Ipso omne verum et inde bonum, constat a significatione `patris' quod sit ab Ipso; a significatione `multitudinis' quod sit verum; tum a `gentium' quod sit inde bonum, de quibus supra n. 2005, 2006, 2007: quod {1} eadem haec verba in sensu universaliore seu remotiore significent Humanae Essentiae unionem cum Divina, (o)videatur supra n. 2004; quale habet enim unio Humanae Essentiae Domini cum Divina, sicut veri cum bono, ac unio Divinae Ipsius Essentiae cum Humana, ut boni cum vero, quae reciproca est; immo in Domino fuit ipsum verum quod se univit bono, et bonum quod se univit vero, nam Infinitum Divinum non aliter dici potest quam ipsum Bonum et Verum; quare mens humana in nulla fallacia est cum cogitat quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum(n). @1 i et.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church